— XV 52 —
§. 695.
Causae impulsivae appetitionum aversationumve ad eas plenas sufficientes
— 267 —
sunt completae*), insufficientes incompletae**). Hinc stimuli completi ad
plenam appetitionem aversationemve sensitivam sufficiunt, §677. Motiva completa
ad plenam volitionem nolitionemve sufficiunt, §671. Motiva cum stimulis
sociis completa ad plenam volitionem nolitionemve, cui aliquid admixtum est sensitivi,
sufficiunt, §690, 692. Volitio nolitiove ex motivis tam solis, quam cum stimulis
sociis, tamen incompletis, est antecedens***) (praevia, inclinatoria, excitatoria).
— XV 53 —
Hinc volitio antecedens est minus plena, §671, et licet non eo modo, ac gradu,
quo plena, efficax tamen significatu primo et secundo, §675. Volitio nolitiove
ex motivis, aut solis, aut cum stimulis tamen sociis, completis est consequensa)
(finalis, decisiva, decretoria). Et volitio et nolitio consequens est decretumb)
(propositum, proaeresis late dicta). Decretum est plena volitio nolitiove, §671,
hinc efficax in gradu, quem medium nominavimus, licet non semper in gradu,
quem tertium observavimus, §. 675.
*) vollständige. **) unvollständige Bewegungs-Gründe. ***) ein vorläufiges,
vorhergehendes Wollen oder Nichtwollen. a) das endliche, beschliessende,
nachfolgende. b) der Rathschluss, der Entschluss.
Baumgarten Met XV, 52-53, §695