— 349 —
Officium

      Ad Vincentium Grimanum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem
Amplissimum, / et Excellentissimum Regni Neapolitani pro Carolo Austrio
III. ejus / Nominis Rege Moderatorem.
      [1] Cum sacri juris sit, Vincentj Grimane, Cardinalis Amplissime, res
haud consecratas haberi, quae rite non sunt per Pontifices dedicatae; cumque
Regia haec Regni Neapolitani Academia studiorum hujus anni Inauspicationem
Carolo III. Austrio Hispaniarum, nostroque Potentissimo Regi vovisset;
et religio esset, tanquam prophanos adire Principem, qui et sua Regis
vi sacer, et Regiarum virtutum, quae eum exornant, divinis prope honoribus
dignus est; diligentissimis Tecum precibus egit, ut qui cum nostra omnium
felicitate in hoc Regno moderando tanti Regis sacra, justitiam, fidem, concordiamque
tueris; Tua praesentia, et authoritate hoc votum suum quam solennissime
exsolverent. Existimasti tuum, haec castissima sapientiae desideria
rata facere: quando in ea Republica natus es, quae sapientissimis institutis
fundata, cum omnes Orbis Terrarum omnis memoriae respublicas
— 350 —
aequabilis statu Imperii devicisset, temporum aeternitati videtur condita: ijs
autem Majoribus ortus, qui talem, tantamque Rempublicam sapientissimis
consiliis domi, militiaeque illustrarunt: ea demum sapientia praeditus, ut
Tua unius Mens ingentes valeat exercitus, quo debita Carolo Regna paret;
universos senatus, quo parta conservet. Esset modo, ut Tibi tantae dignationis
[42v] gratias cum Tuis laudibus admixtas ageremus. Sed grates Te dignae,
tua ipsius aeterna sunt benefacta: et tunc Te pro dignitate laudari existimas,
cum quisque nostrum, Te Moderatore, suum sedulo obeat munus.
Itaque quando per tuam singularem sapientiam licet, ad hos sapientiae novitios,
Te Auspice, orationem convertam.
Vico Diss 349-350