— XV 52 —
§. 694.
Ex pura voluptate meroque taedio intellectuali, §656, orietur in me consensus
facultatum appetitivarum, §661, 693. In statu indifferentiae non consentient,
nec dissentient, §693, 691. In statu aequilibrii, quod superstes sit
etiam post praevisionem et praesagium obiecti et illi oppositi, causae impulsivae,
quibus motiva insunt, essent aeque fortes oppositis stimulis, §670. Ergo neutra
facultatum appetitivarum in isto statu vinceret, §693, 673. Ergo tunc tam vincente
inferiore, quam vincente superiore facultate appetitiva sum in statu superpondii,
§. 674.
Baumgarten Met XV, 52, §694