— XV 52 —
§. 692.
Cum volitiones nolitionesque sequantur intellectionem §690, eam vel
sequuntur puram, cui nihil prorsus admitum est confusionis, eruntque purae*),
vel sequuntur intellectionem, cui aliquid admixtum est confusionis, et erunt
volitiones nolitionesque, quibus aliquid admixtum est sensitivi. Purae volitiones
nolitionesque nonnisi ex pura praevisione, prospicientia, §641, iudicioque mere
intellectuali nascuntur, §665. Hinc meae volitiones nolitionesque singulae tales
sunt, quibus aliquid admixtum est sensitivi, §. 604.
*) ein reines Wollen und Nicht-Wollen.
Baumgarten Met XV, 52, §692