— XV 51 —
§. 690.
Appetitio rationalis est hi volitio*). Volo. Ergo habeo facultatem volendi,
voluntatem**), §216. Aversatio rationalis est nolitio***). Nolo. Ergo habeo
facultatem nolendi, noluntatem*), §216. Facultas appetitiva superior est vel
voluntas, vel noluntas, §689. Repraesentationes volitionis nolitionisque causae
impulsivae sunt motiva**). Elateres animi, §669, vel sunt stimuli, vel motiva,
§677, 521.
*) das Wollen, die Willens-Meinung. **) den Willen. ***) das Nicht-Wollen.
*) das Vermögen den Willen von etwas abzuneigen. **) Bewegungsgründe.
Baumgarten Met XV, 51, §690