— XV 51 —
§. 688.
Intuitus alicuius, ut non reproducti, est admiratio*). Instinctus ad cognoscendum,
quae nondum cognovimus, est curiositas**), pro diversitate ingeniorum
latius dictorum vel historica in cognitionem historicam, vel philosophica
in cognitionem philosophicam, vel mathematica in cognitionem mathematicam
lata. Mente capti, in quorum anima soli affectus molesti regnant, sunt melancholici***),
in quibus ira regnat, furiosi****).
*) Verwunderung. **) Neubegierde. ***) schwermuthige. ****) rasende.
SECTIO XVIII.

FACULTAS APPETITIVA SUPERIOR.

Baumgarten Met XV, 51, §688