— XV 50 —
§. 684.
Gaudium ex honore gloriaa), cf. §942, ex alterius imperfectione malevolentiab).
Malevolentia alterius dedecus laetata est irrisioc). Gaudium ex
alicuius perfectione est amord). Amor benefactoris est gratitudoe) (gratus
animus), miseri misericordiaf), comparative perfecti favorg), inferioris benevolentiah),
eiusque benevolo minus utilis clementiai).
a) Ehrliebe. b) Missgunst, Ungunst, c) Verspottung. d) Liebe. e) Dankbarkeit.
f) Barmherzigkeit, das Erbarmen. g) Gunst. h) Gewogenheit.
i) Gnade.
Baumgarten Met XV, 50, §684