— XV 50 —
§. 681.
Quicquid auget voluptates et taedia sensitiva fortiora, augebit affectus,
§678. Hinc quo magis composita voluptas taediumve, ex quibus affectus, quo
nobiliores, §515, quo veriores, vividiores, certiores, ardentiores, §658, 669,
hoc illi maiores, §656. Si alter tantum sentiat affectus causam, ut malum, vel
bonum, alter simul imaginetur, simul praevideat, posterioris affectus, ceteris
paribus, maior erit, quam prioris, §595, 557.
Baumgarten Met XV, 50, §681