— XV 49 —
§. 680.
Affectus, ut sensationes internae, §678, 535, si fuerunt, qui esse possunt,
fortissimi, remittuntur, §551, tempus ipsorum medicus est, §550. Fortiores
cum oriantur ex fortiori intuitu, §655, 679, obscurabit ille cognitionem placentium
displicentiumve symbolicam, §529, 620. Hinc fortiores affectus sunt
— XV 50 —
ineffabiles, et, si proprumpant in verba, eandem ob causam saepe remittuntur,
§. 529.
Baumgarten Met XV, 49-50, §680