— XV 49 —
§. 679.
Affectus, qui appetitiones fortiores sunt, cum ex fortiori voluptate sensitiva
oriantur, §678, 665, haec voluptatem sociam augebit, §162, unde eiusmodi
affectus iucundi*) dicuntur, §658, et quatenus voluptas, ex qua oriuntur,
taedium socium obscurat, §529, grati**) appellantur, §658. Affectus, qui
aversationes fortiores sunt, cum ex fortiori taedio sensitivo oriantur, §678, 665,
socia illud taedia augebit, §162, unde eiusmodi affectus molesti***) nuncupantur,
et quatenus taedium, ex quo oriuntur, voluptatem sociam obscurat,
ingrati*) appellantur, §658. Affectus ex gratis ingratisque compositi mixti**) sunt.
*) angenehme. **) nicht unangenehme. ***) beschwerliche. *) unangenehme.
**) gemischte Leidenschaften.
Baumgarten Met XV, 49, §679