— XV 49 —
§. 678.
Appetitiones aversationesque (fortiores) ex confusa cognitione sunt
affectus*) (passiones, affectiones, perturbationes animi), eorumque scientia
pathologia 1)
— 259 —
psychologica, eorundem theoriam explicans, 2) aesthetica,
eorum excitandorum, compescendorum, significandorumque regulas continens,
quo pertinet pathologia oratoria, rhetorica, poetica, §622, 3) practica,
obligationes hominis respectu affectuum exhibens.
*) Gemüths-Bewegungen, Beunruhigungen, Leidenschaften.
Baumgarten Met XV, 49, §678