— XV 48 —
§. 676.
Cum facultas appetitiva cognoscitivam sequatur, §665, 668, eam sequetur
aut inferiorem, et est inferior*), §520, aut superiorem, §624. Quaedam
— XV 49 —
appeto et aversor sensitive repraesentata, §521. Ergo habeo facultatem appetitivam
— 258 —
inferiorem, §216. Appetitiones aversationesque per illam actuatae
sunt sensitivae**), nascentes ex vi animae repraesentativa universi pro positu
corporis, §667. Illarum facultas concupiscibilis***), harum irascibilisa), et
cum facultate cognoscitiva inferiore nonnunquam carob) dicitur.
*) das untre Vermögen zu begehren. **) sinnliche Begierden und Abneigungen.
***) das Vermögen sinnlicher Begierden. a) das Vermögen sinnlicher
Abneigungen. b) das Fleisch.
Baumgarten Met XV, 48-49, §676