— XV 48 —
§. 675.
Appetitiones et aversationes efficaces*) dicuntur 1) seriae, i. e. non
simulatae, tunc inefficaces**) sunt simulatae, 2) non simulatae et seriae, quatenus
rationes sunt, quatenus consectaria habent, et aliquid ab iis dependet,
§197, tunc inefficaces omnino***) forent totaliter steriles, nullae, §. 23.
Sunt autem efficaciae a) minoris minus plenae et inefficientes, §671, b) maioris
plenae, etiamsi sint inefficientes, §672, respectu quarum minus pleanae nonnunquam
inefficaces comparative dicuntur, sicut ipsae, inefficientes si sint, respectu
efficientium inefficaces vocantur, c) maximae efficientes, quarum
— 257 —
respectu
et minus plenae et inefficientes nonnunquam inefficaces comparative vocantur,
§671. In statu indifferentiae prorsus non appeto, nec aversor, §664, 665, ergo
nec efficaciter ullo significatu. In statu aequilibrii superstitis post praevisionem
et praesagium obiecti et eidem oppositi non appeto, non aversor eo gradu, quem
medium numeravimus, efficaciter, §673. Hic gradus efficaciae in appetitionibus
aversationibusque vel puram voluptatem, vel merum taedium requiret, vel statum
superpondii, §661, 674.
*) Begierden und Abneigungen sind wirksam und ernstlich, es ist uns
damit ein Ernst. **) angenommene, vorgegebene. ***) gar nichts heissende,
mit denen es gar nichts zu sagen hätte, völlig unwirksam.
SECTIO XVII.

FACULTAS APPETITIVA INFERIOR.
.
Baumgarten Met XV, 48, §675