— XV 48 —
§. 674.
Si quid praevisum, determinato nisu meo exstiturum vel impediendum praesagiens,
ut bonum amlumque simul intueor,
— 256 —
sed aut praedominante voluptate,
aut taedio, status animi inde ortus status superpondii*) dicitur. In statu superpondii
inaequales percipiuntur ad appetendum et aversandum elateres, §. 669.
Ergo tantum fortior est appetitio aversatione in statu superpondii, aut aversatio
appetitione, quantum voluptas taedio, aut taedium voluptati praedominatur,
§331, 665, quae voluptas taediumve tum ex obiecto in se, tum in circumstantiis
futuris spectato, et quidem sub intuitu virium illi praestando vel impediendo
impendendarum colliguntur, §. 670.
*) der Stand des Übergewichts.
Baumgarten Met XV, 48, §674