— XV 47 —
§. 671.
Cum una perceptio facilius, quam altera, producatur, §527, non quovis
appetitu quaevis perceptio actuatur, sed ad quamlibet certus virium animae gradus
requiritur, §331. Si tanta fuerit appetitio vel aversatio, quantam obiecti eius
aut illi oppositi productio requirit, sunt efficientes*). Si tantae non fuerint, sunt
inefficientes**). Si tantae
— 254 —
fuerint, quantas ad productionem obiecti earundem
aut illi oppositi requiri praesagit appetens vel aversatus, plenae***) sunt, si
minores, minus plenae*). Cognitio movens appetitiones aversationesve efficientes
et vis eius motrix, §220, est viva**) (strictius, cf. §669, incendens, sufficiens
ad agendum). Cognitio et vis eius motrix, §220, appetitionum aversationumve
inefficientium est mortua***) (strictius, cf. §669, insufficiens ad agendum, sollicitatio).
Cognitio movens appetitiones aversationesve plenas et vis eius est
complete movens*), movens tantum minus plenas est incomplete movens**).
Cognitio viva, ceteris paribus, maior est mortua, incomplete movens minor complete
movente, §. 669.
*) Wirkende. **) ohne Wirkung. ***) völlig.
*) noch nicht völlig. **) die Erkenntniss und ihre bewegende Kraft ist
lebendig. ***) todt, und höchstens in blossen Reizungen, oder Rührungen
bestehend.
*) vollständig. **) unvollständig bewegend.
Baumgarten Met XV, 47, §671