— XV 46 —
§. 670.
Status aequilibrii respectu certi obiecti est status, ubi placet illud et displicet
aequaliter, §661. Hinc in statu talis aequi-
— 253 —
librii aequales percipiuntur
ad appetendum aliquid et aversandum elateres, §669. In statu aequilibrii si
— XV 47 —
cognitio movens ad appetendum certum obiectum totaliter aequalis esset cognitioni
moventi ad idem aversandum, status inde oriundus esset status perfecti aequilibrii*).
In statu aequilibrii praevisum appeto, pro ratione boni, quantum
placet, §331, et aversor, pro ratione mali, quantum displicet, §667, et nunc
quidem non solum, quantum in se placet, displicetve, sed etiam quantum in
circumstantiis, in quibus praevidetur futurum, §664, quantum sub intuitu virium,
quantas illi praestando vel impediendo requiri praesagit animus, §665, adhuc
placet, displicetve, §669. Iam placet et displicet aequaliter. Ergo tunc appeto
et aversor idem aequaliter.
*) der Stand des völligen Gleichgewichts.
Baumgarten Met XV, 46-47, §670