— XV 46 —
§. 669.
Appetens et aversatus intendit productionem alicuius perceptionis, §341,
663, hinc perceptiones intentionis eiusmodi rationem continentes causae impulsivae
— 252 —
sunt appetitionis aversationisque, unde elateres animi*) vocantur, §. 342.
Cognitio, quatenus elateres animi continet, movens**) (afficiens, tangens, ardens,
pragmatica, practica et viva latius), quatenus minus, iners***) (theoretica et mortua
latius), et haec ceteroquin satis perfecta, §515, 531, speculatio*) (speculativa,
vana, cassa) dicitur. Hinc cognitio symbolica, qua talis, est notabiliter iners,
§652, sola intuitiva movens, §652. Hinc in statu totalis indifferentiae perceptio
totalis esset iners, §653, at in statu purae voluptatis, meri taedii, aut
alterutrius praedominantis perceptio totalis est movens, §656, 661. Cognitio,
quae vim motricem habet, ceteris paribus, maior est inerti, etiam speculatione,
§515. Ergo quo vastior, quo nobilior, quo verior, quo clarior, hinc vividior
vel distinctior, quo certior, quo ardentior cognitio est, hoc maior est, §515, 531.
*) Triebfedern des Gemüths. **) eine rührende, bewegende, thätige, wirksame
Kenntniss. ***) eine kalte, leblose Kenntniss.
*) ein untaugliches Hirngebäude.
Baumgarten Met XV, 46, §669