— XV 46 —
§. 666.
Multa bona possum non appetere, 1) ignota, 2) mihi plenarie indifferentia,
3) per errorem displicentia, 4) placentia etiam, sed prorsus non praevisa, 5) praevisa
etiam, sed quae ullo nisu meo exstitu-
— 251 —
ra prorsus non praesagio. Multa
mala possum non aversari, 1) ignota, 2) mihi plenarie indifferentia, 3) per
errorem placentia, 4) displicentia etiam, sed prorsus non praevisa, 5) praevisa
etiam, sed quae nullo nisu meo impedienda praesagio, §664, 665.
Baumgarten Met XV, 46, §666