— XV 45 —
§. 664.
Quae appeto, 1) praevideo continenda in futuris perceptionum mearum totalium
— 250 —
seriebus, 2) praesagio exstitura vi mea ad eadem determinata, 3) placent.
Quae prorsus non praevideo, hinc ignota, §652, 595, quae prorsus non praesagio
ulla vi mea exstitura, quae prorsus non placent, hinc plenarie mihi indifferentia,
§652, non appeto. Quae aversor, 1) praevideo, 2) praesagio certo
nisu meo impedienda, 3) displicent. Quae prorsus non praevideo, hinc ignota,
quae nullo nisu meo impedienda praesagio, quae prorsus non displicent, non
aversor, hinc mihi plenarie indifferentia non aversor, §. 652.
Baumgarten Met XV, 45, §664