— XV 45 —
§. 663.
Si conor seu nitor aliquam perceptionem producere, i. e. si vim animae
meae seu me determino ad certam perceptionem producendam, appeto*). Cuius
oppositum appeto, illud aversor**). Ergo habeo facultatem appetendi et aversandi,
§216, i. e. appetitivam***) (voluntatem latius dictam, cf. §. 690). Ipsi
conatus, seu nisus, seu determinationes virium mearum meae, sunt appetentis
appetitionesa) (appetitus) et aversantisaversationesb).
*) so begehre ich. **) davon bin ich abgeneigt. ***) das Vermögen zu
begehren. a) Begierden. b) Abneigungen.
Baumgarten Met XV, 45, §663