— XV 45 —
§. 662.
Perfectio phaenomenon, s. gustui latius dicto observabilis, est pulcritudo*),
imperfectio phaenomenon, seu gustui latius dicto observabilis, est deformitas**).
Hinc pulcrum, ut tale, intuentem delectat, §658, deforme, ut tale intuenti
molestum est, §658. Mutato intuitu mutatur voluptas et taedium, §326, 328.
Iam omnis meus intuitus est in se mutabilis, §257. Ergo omnis mea voluptas,
omne taedium est in se mutabile.
— 249 —
Quae tamen plerisque difficilius mutanda,
(durabilia) constantia***) dicuntur, quae constantibus facilius mutanda sunt
voluptates et taedia, transitoriaa) (brevia, fluxa) sunt.
*) Schönheit, **) Hässlichkeit. ***) beständige, dauerhafte. a) flüchtige,
vergängliche.
SECTIO XVI.

FACULTAS APPETITIVA.

Baumgarten Met XV, 45, §662