— XV 44 —
§. 661.
Si quid tantum, ut bonum intueor, inde oritur pura voluptas*), si quid
tantum, ut malum, inde oritur merum
— 248 —
taedium**), si quid, ut bonum malumque
simul et aequaliter, inde oritur status aequilibrii partialis***), cf. §656, respectu
illius obiecti. Si quid, ut bonum malumque simul, sed inaequaliter, aut
erit intuitus obiecti, ut boni, maior, et orietur dulce taediuma), aut erit intuitus
obiecti, ut mali, maior, et orietur amara voluptasb). Iam omne finitum partim
bonum, partim malum, §264. Ergo si finitum intuear, ut est, nulla ex eo mera
voluptas, nullum merum taedium, omnia finita placebunt displicebuntque partialiter,
§651, 654.
*) ein reines Vergnügen. **) nichts, als Unlust. ***) der Zustand einiges
Gleichgewichtes. a) ein süsses Missvergnügen. b) eine bittre Lust.
Baumgarten Met XV, 44, §661