— XV 43 —
§. 660.
Mihi bona*) sunt, quibus positis in me ponitur realitas, mihi mala**), quibus
positis in me ponitur negatio latius sumpta. Cumque mei corporisque mei et
utriusque status magis, i. e. verius, clarius, certius, §531, sim conscius, quam
multarum aliarum rerum, §508, patet, cur ea, quae intueor, ut mihi bona, vel
— XV 44 —
mihi mala, voluptates et taedia producant maiora, quam multa alia, licet haec
vel meliora, vel peiora iudicem, §658. In bonis malisque mihi quaedam
exsistunt extra me, quaedam minus, haec sunt mihi bona et mala (interna)
domestica***), illa (externa) adventiciaa), mihi utilia, §336. Domestica possunt
magis placere et displicere advcenticiis, §. 658.
*) mir gut. **) mir böse. ***) innre, einheimische. a) äussre, fremde,
von aussen kommende.
Baumgarten Met XV, 43-44, §660