— XV 43 —
§. 658.
Minima voluptas et taedium sunt status, qui oriuntur ex minimo, i. e.
minime vero, claro, certo, §531, 620, qui potest esse, intui-
— 246 —
tu unicae minimae
perfectionis imperfectionisve, praeviis et sociis heterogeneis voluptatibus taediisque
plurimum fortioribus, §651, 161. Quo ergo maiore, i. e. veriore, vel vividiore,
vel distinctiore, clariore, certiore, §531, ex intuitu quo plurium, quo maiorum
perfectionum imperfectionumve, quo debiliores inter praevias sociasque voluptates
heterogeneas et taedia eiusmodi voluptates et taedia nascentur, hoc erunt
maiora, §160, 657. Voluptatis causa delectat*). Voluptatem augens iucundum**)
(commodum), minuens incommodum***) (ingratum), taedium augens molestuma),
minuens gratumb) erit.
*) ergötzt. **) bequem, belustigend, angenehm. ***) unangenehm. a) beschwerlich.
b) erquickend, nicht unangenehm.
Baumgarten Met XV, 43, §658