— XV 42 —
§. 657.
Voluptas fortior obscurat debiliores voluptates et taedia heterogenea
praevia et socia. Taedium fortius obscurat debiliora taedia heterogenea praevia et
socia cum eiusmodi voluptatibus, §529. Hinc in praedominio voluptatis praegressa
et socia taedia, in praedominio taedii praegressae sociaeque voluptates obscurantur,
§656. Debilior voluptas illustrat voluptates fortiores praegressas et
socias heterogeneas cum eiusmodi taediis. Debilius taedium illustrat taedium
fortius praegressum et socium heterogeneum cum eiusmodi voluptatibus,
§. 549.
Baumgarten Met XV, 42, §657