— XV 42 —
§. 656.
Voluptas vel taedium ex intuitu simplicis perfectionis imperfectionisve
simplex*), composita**) sunt ex intuitu compositae perfectionis imperfectionisve
orta, ex intuitu sensitivo sensitiva***), ex sensuali voluptas taediumve sensuuma),
ex distincto rationaliab) (intellectualia) sunt, §521, 640. In perceptione
totali non totaliter indifferentis aut fortiora sunt placentia non placentibus, et
status ille praedominium voluptatisc) est, aut fortiora sunt displicentia non
displicentibus, et status ille praedomi-
— 245 —
nium taediid) est, aut placentibus
non placentia, displicentibus non displicentia aequalia essent robore, et esset
ille status totalis aequilibriie), §516, cf. §. 661.
*) ein einfaches. **) zusammengesetztes. ***) sinnliches Vergnügen und
Missvergnügen. a) der Sinne. b) des Verstandes. c) Übergewicht des
Vergnügens. d) des Missvergnügens. a) Stand des gänzlichen Gleichgewichts.
Baumgarten Met XV, 42, §656