— XV 41 —
§. 655.
Status animae ex intuitu perfectionis est (complacentia) voluptas*), ex
intui-
— 244 —
tu imperfectionis est taedium**) (displicentia). Hinc status indifferentiae***)
est status animae nec taedium, nec voluptatem sentientis. Voluptas et
taedium ex vero intuitu veraa), ex falso apparentiab) dicuntur. Hinc intuitus
perfectionis et bonorum, ut talium, voluptatem, verorum veram, apparentium
apparentem, intuitus imperfectionis et malorum, ut talium, taedium, verorum
verum, apparentium apparens producit, §. 12
*) Lust, Gefallen, Vergnügen. **) Unlust, Missfallen, Missvergnügen.
***) der Stand der Gleichgültigkeit. a) wahre. b) Schein-Lust, scheinende
Unlust.
Baumgarten Met XV, 41, §655