— XV 41 —
§. 654.
Subiective (indifferens) adiaphoron*) dicitur, quod certa et determinata vis
repraesentativa nec ut bonum, nec ut malum intuetur, qualia mihi ignota et
symbolice tantum clare cognita, §652. Obiective adiaphoron**) est, quod nec
est bonum, nec malum, idque iterum vel absolute esset indifferens***), quod
nullam omnino perfectionem imperfectionemque poneret, et est non ens, §100,
vel respectivea), quod ad certam perfectionem, aut eius oppositum nihil confert.
Tale non datur in mundo optimo, §441. Ergo rem intuitus, ut est, erga nullam
rem est absolute indifferens, §. 651.
*) diesem oder jenem. **) an sich selbst. ***) schlechterdings. a) in
gewisser Absicht gleichgültig.
SECTIO XV.

VOLUPTAS ET TAEDIUM.

Baumgarten Met XV, 41, §654