— XV 41 —
§. 653.
Animus indifferens totaliter**) esset, in cuius perceptione totali omnino
nihi placens, nihil displincens contineretur. Partialiter indifferens**) est, qui
partiales perceptiones sibi vel plenarie, vel respective indifferentes habet. Ergo
cui vel unicum minime placet, vel displicet, non est totaliter indifferens. Cui
non omnes ipsius perceptiones partiales respectu omnium perfectionum possibilium
— 243 —
aut placent, aut displicent, est partialiter indifferens.
*) ein gänzlich. **) ein zum Theil gleichgültig Gemüth.
Baumgarten Met XV, 41, §653