— XV 40 —
§. 652.
In mihi indifferenti aut nullam omnino perfectionem imperfectionemve intueor,
et est mihi plenarie indifferens*),
— 242 —
aut nec certam et determinatam tantum
perfectionem in eodem intueor, nec oppositum eius, et est respectu illius perfectionis
mihi respective indifferens**). Ignotum mihi***) est, quod non repraesento.
Unde ignoti nullam omnino perfectionem imperfectionemve intueor, §651. Ergo
ignotum mihi est plenarie indifferens, nec placet, nec displicet. Partialiter mihi
ignotum est mihi respective ad perfectiones incognitarum partium indifferens.
Quod tantum symbolice appercipio, si vel maxime symbolice mihi eius conscius
sim, ut boni, vel mali, non clare intueor tamen, ut tale, §620, hinc nec placet,
nec displicet mihi, sed est indifferens, §651, quatenus observatur.
*) gänzlich. **) gewisser Maassen mir gleichgültig. ***) das mir unbekannte.
Baumgarten Met XV, 40, §652