— XV 40 —
§. 651.
Per facultatem diiudicandi alicuius vel perfectione, vel imperfectionem
percipio, §606. Perfectionem imperfectionemve vel symbolice, vel intuitive
cognosco, §620. Hinc obiecti alicuius aut perfectionem intueor, et placet* ),
aut imperfectionem et displicet**), aut nec perfectionem eius, nec imperfectionem
intueor, i. e. nec placet, nec displicet, et (sum erga illud indifferens) est mihi
indifferens
***). Quod placet, intueor ut bonum, sub ratione boni, §100, quod
displicet, intueor ut malum, sub ratione mali, §146. Indifferens mihi nec
ut bonum, nec ut malum, nec sub ratione boni, nec sub ratione mali intueor,
§100, 146.
*) gefällt, **) missfällt mir. ***) es ist mir gleichgültig, ich bin dagegen
gleichgültig.
Baumgarten Met XV, 40, §651