— XV 39 —
§. 649.
Quia facultates cognoscitivae in certa proportione sed ad se mutuo referentes
ad certum cognoscendorum genus aptiores sunt aliis, §648, illud ingenium latius
dictum, quod ad certum cognoscendorum genus aptius aliis est, ab illo cognoscendorum
genere nomen accipit. Hinc patet, quae sint ingenia empirica, historica,
— XV 40 —
poetica, divinatoria, critica, philosophica, mathematica, mechanica, musica,
e. c. Quae ad omnia cognoscendorum genera notabiliter aptiora sunt ingenia
latius sumpta multis aliis, universalia*), et quatenus gradu plerarumque facultatum
cognoscitivarum multum multa alia excedunt, superiora**) nuncupantur.
*) allgemeine. **) höhere Geister oder Genies.
Baumgarten Met XV, 39-40, §649