— XV 38 —
§. 643.
Quod ulla ratione cognosci potest, rationabile*) dicitur, quod nulla, irrationabile**)
(contra rationem). Iam omne possibile est dupliciter rationale et
connexum, §24. Tam eius ratio, quam rationatum, cum nexu inter utrumque
sunt conceptibilia in se, §632, 14. Ergo omne possibile est rationabile. Omne
irrationabile, quicquid contra rationem est, est impossibile, §7, 8.
*) vernünftig. **) unvernünftig.
Baumgarten Met XV, 38, §643