— XV 38 —
§. 641.
Facultas distincte identitates diversitatesque rerum perspiciendi, §572, 579,
hinc ingenium et acumen intellectuale, §575, memoria intellectualis, seu personalitas,
§579, 306, facultas distincte diiudicandi, §606, 94, quo iudicium
intellectuale pertinet, §607, praesagitio intellectualis, seu providentia*) (prospicientia),
§610, facultas characteristica intellectualis, §619, est ratio, §. 640.
*) Vorsicht.
Baumgarten Met XV, 38, §641