— XV 37 —
§. 640.
Nexum quorundam confuse, quorundam distincte percipio. Ergo habeo
intellectum nexum rerum perspicientem, §402, 216, i. e. rationem*), et facultates
nexus confusius cognoscentes, quales 1) inferior facultas identitates rerum cognoscendi,
§572, 279, quo ingenium sensitivum, §575, 2) inferior facultas diversitates
rerum cognoscendi, §572, 279, quo acumen sensitivum pertinet, §575,
3) memoria sensitiva, §579, 306, 4) facultas fingendi, §589, 5) facultas diiudicandi,
— 236 —
§606, 94, quo iudicium sensitivum, §607, et sensuum, §608, 6) exspectatio
— XV 38 —
casuum similium, §610, 612, 7) facultas characteristica sensitiva, §619,
347. Hae omnes, quatenus in repraesentando rerum nexu rationi similes sunt,
constituunt analogon rationis**), §70, complexum facultatum animae nexum
confuse repraesentantium.
*) die Vernunft. **) das der Vernunft ähnliche.
Baumgarten Met XV, 37-38, §640