— XV 36 —
§. 637.
Intellectus minimus esset, qui non nisi unici minimi paucissimas notas
minime claras, maxime debiles inter perceptiones praevias et socias heterogeneas,
distingueret. Quo ergo plurium, quo maiorum, quo plures, quo clariores notas,
quo fortiores inter praevias et socias heterogeneas distinguit intellectus, hoc
maior est, §219. Perfectio intellectus notas intensive distinctas formandi est
profunditas*), et maior profunditas puritas**). Perfectio eiusdem notas extensive
distinctas formandi est intellectus pulcritudo***).
*) ein tiefer. **) ein reiner. ***) ein schöner Verstand.
Baumgarten Met XV, 36, §637