— XV 36 —
§. 636.
Quo minus ad rem attendo, aut satis attendens etiam minus tamen reflecto,
aut satis etiam reflectens minus tamen comparo, hoc fit eius intellectio minus
extensive distincta. Quo minus eosdem actus in intellecti notis repeto, quo minus
a non comparatis abstraho, hoc manet perceptio distincta impurior, §634, 631.
Baumgarten Met XV, 36, §636