— XV 35 —
§. 628.
Attentio minima esset, quae unicam minimam perceptionem obscurissimis
reliquis unico tantum gradu clariorem redderet. Hinc quo plures, quo maiores
perceptiones, quo clarioribus, quo clariores reddit, hoc maior est attentio, §. 219.
Habitus plura appercipiendi est attentionis extensio*), admodum clarius clarioribus
etiam quaedam appercipiendi habitus est attentionis intensio**). Habitus
per longius tempus eidem attendendi est attentionis protensio***).
*) die Erweiterung, Verbreitung oder Ausdehnung. **) die Anstrengung.
***) das Anhalten der Aufmerksamkeit.
Baumgarten Met XV, 35, §628