— 398 —
      Maius certe periculum defensoribus huius principii imminet ab obiectione
— 399 —
illa clarissimi viri, qua immutabilis rerum omnium necessitatis et fati Stoici
postliminio revocati, immo libertatis omnis atque moralitatis elevatae culpam
diserte nobis et haud contemnendo argumentorum robore impingit. Argumentum
ipsius, quanquam non omnino novum, explicatius tamen et validius ab
ipso traditum, quantum eius fieri potest enucleate, illibato tamen ipsius robore
allegabo.
Kant ND 398-399