— XV 32 —
§. 622.
Facultas characteristica minima esset, quae unicum minimum signum cum unico
minimo signato, maxime debiles inter praevias perceptiones et socias heterogeneas
— XV 33 —
remississime coniungeret. Ergo quo plura, quo maiora signa cum quo pluribus,
quo maioribus signatis, quo fortiores inter socias et praevias perceptio-
— 227 —
nes
heterogeneas, quo fortius coniungit facultas characteristica, hoc maior est,
§219. Scientia sensitivae cognitionis circa signa occupatae et propositionis
eiusmodi est aesthetica characteristica, tam heuristica, quam hermeneutica,
§349. Characteristica orationis est philologia (grammatica latius dicta), eaque
docens pluribus linguis particularibus communia universalis. Philologia docens
regulas I) generales in omni oratione observandas, qua vocabula eorumque
1) partes, est orthographia latius dicta, 2) flexionem est etymologia (analogia),
3) nexum s. constructionem est syntaxis, 4) quantitatem, prosodia. Complexus
harum 4) disciplinarum est grammatica (strictius dicta). 5) significatum, est
lexica (lexicographia), 6) scriptionem, est graphice. II) speciales, e. g. eloquentiae*)
s. perfectionis in oratione sensitiva, eiusque 1) generatim spectatae, est
oratoria**), 2) speciatim, vel solutae, est rhetorica, vel ligatae, est poetica.
Hae disciplinae cum suis singulae filiabus quatenus demonstrant regulas pluribus
linguis particularibus communes, universales***) sunt.
*) der Beredsamkeit. **) die Kunst wohl zu sprechen. ***) die allgemeinen,
z. B. Redekunst, Dichtkunst u. s. w.
Baumgarten Met XV, 32-33, §622