— XV 32 —
§. 621.
Pone per illusionem facultatis identitates rerum cognoscendi haberi pro signo,
quod non est, pro signato, quod non est, §576, cognitio falsa symbolica
et intuitiva orietur, §620. Pone eodem modo haberi quid pro prognostico, quod
non est, nascentur fallaces praevisiones apparentibus praesagiis praesumptionibusque
multum corroborandae, §605, 515.
Baumgarten Met XV, 32, §621