— XV 32 —
§. 620.
Si signum et signatum percipiendo coniungitur, et maior est signi, quam
signati perceptio, cognitio talis symbolica dicitur, si maior signati repraesentatio,
quam signi, cognitio erit intuitiva*) (intuitus). In utraque cognitione facultatis
characteristicae haec est lex: Perceptionum sociarum una fit medium cognoscendae
exsistentiae alterius
, §. 347.
*) ein anschauendes Erkenntniss.
Baumgarten Met XV, 32, §620