— XV 32 —
§. 619.
Signa cum signatis una percipio; ergo habeo facultatem signa cum signatis
repraesentando coniungendi, quae facultas characteristica*) dici potest, §. 216.
Cumque sit in hoc mundo nexus significativus, §358, facultatis characteristicae
perceptiones actuantur per vim animae repraesentativam universi, §513. Nexus
significativus vel distincte, vel indistincte cognoscitur, hinc facultas characteristica
vel sensitiva erit, §521, vel intellectualis, §. 402.
*) das Vermögen der Zeichen-Kunde.
Baumgarten Met XV, 32, §619