— XV 31 —
§. 616.
Notabilis praesagiendi habitus est facultas divinatrix*), vel naturalis aut
connata, aut acquisita, vel infusa, §577. Postrema est donum propheticum**).
Praesagium ex facultate divinatrice est divinatio***), haec ex dono prophetico
est vaticinium****) (prophetia).
*) das Vermögen wahr zu sagen. **) die Gabe der Weissagung. ***) das
Wahrsagen oder die Voranzeige. ****) die Weissagung.
Baumgarten Met XV, 31, §616