— XV 31 —
§. 612.
Praesagitio sensitiva est exspectatio casuum similium*), cuius haec est
regula: Aut sentio, aut imaginor, aut praevideo A, quod cum alio praeviso B multa
habet communia, hinc B repraesento ut idem futurum cum A
, §611. Cui per ideas
praevisi socias praesagit animus, quae ante non praesagiebat, praesumit**), hinc
facultatem habet praesumendi, §216, quae se habebit ad praesagitionem, ut
reminiscentia ad memoriam, §582, 610.
*) die Erwartung ähnlicher Fälle. **) Vorhervermuthen.
Baumgarten Met XV, 31, §612