— XV 31 —
§. 611.
Lex praesagitionis haec est: Si in praesentis perceptionis successivis perceptionibus
repraesentantur quaedam partialem communem cum antecedentibus habentes, haec
partialis communis repraesentatur, ut contenta in antecedente et sequente
, §572. Ergo
ut se habet memoria ad imaginationem sic se habet praesagitio ad praevisionem,
§579, 610.
Baumgarten Met XV, 31, §611