— XV 30 —
§. 610.
Qui praevisam perceptionem repraesentat, ut eandem, quam olim percipiet,
praesagit*), ergo habet facultatem praesagiendi, seu significatu latiori praesagitionem**).
Perceptiones per praesagitionem eiusmodi actuatae sunt praesagia
latius dicta
***), vel sensitiva, vel intellectualia, §402, 521. Praesagia
— XV 31 —
strictius dicta et praesagitio****) sunt sensitiva tantum. Sensitiva praesagia
sunt obiectum mantices aestheticae, §. 604.
*) ich erwarte etwas. **) das Vermögen etwas zu erwarten. ***) überhaupt.
****) Ahndungen und das Vermögen sich etwas ahnden zu lassen.
Baumgarten Met XV, 30-31, §610