— XV 30 —
§. 608.
Gustus significatu latiori de sensualibus*), i. e. quae sentiuntur, est iudicium
sensuum
**), et illi organo sensorio tribuitur, per quod diiudicandum sentitur.
Hinc datur iudicium oculorum, aurium e. c. Tam hoc, quam omnis facultas
diiudicandi actuatur per vim animae repraesentativam universi, §513, cum omnia
in hoc mundo sint partim perfecta, partim imperfecta, §250, 354. Diiudicationes
falsae sunt iudicii eclipses***). Facultas diiudicandi ad eclipses prona iudicium
praecepes
a) dicitur. Talis gustus corruptusb) est. Habitus ab eclipsibus iudicii
cavendi est eius maturitasc). Talis gustus est sapor non publicusd) (purior,
eruditus), minoribus etiam congruentiis discongruentiisque detegendis in diiudicando
perspicax delicatuse). Eclipses iudicii sensuum sunt eorundem fallaciae,
§. 545.
*) Von dem, das man empfindet. **) das Urtheil der Sinne. ***) Fehltritte
der Beurthei-
— 222 —
lungs-Kraft. a) eine vorschnelle, übereilige Beurtheilungs-Kraft,
oder allzugeschwinde. b) ein verderbter Geschmack. c) das Reife
der Beurtheilungs-Kraft. d) ein ungemeiner. e) feiner, zarter Geschmack.
Baumgarten Met XV, 30, §608