— XV 29 —
§. 606.
Perfectionem imperfectionemque rerum percipio, i. e. diiudico*). Ergo habeo
facultatem diiudicandi, §216. Haec minima esset unici minimi fortissime percepti
unicam minimam perfectionem imperfectionemve, maxime debiles inter perceptiones
hetero-
— 220 —
geneas praevias et socias, remississime repraesentans. Quo ergo
plurium, quo maiorum, quo remissius etiam perceptorum, quo plures, quo maiores
perfectiones imperfectionesve, quo fortiores inter socias et praevias heterogeneas
perceptiones, quo fortius facultas diiudicandi repraesentat, hoc maior est, §. 219.
Habitus res diiudicandi est iudicium**), idque de praevisis practicum, de aliis
theoreticum vocatur, et quatenus obscurius etiam perceptorum plures tamen
perfectiones imperfectionesve detegit, est penetrans***).
*) ich beurtheile. **) das Vermögen zu beurtheilen. ***) durchdringend.
Baumgarten Met XV, 29, §606