— XV 28 —
§. 601.
Praevisiones a sensationibus imaginationibusque distinguo 1) gradu claritatis,
quo et sensationibus et imaginationibus cedunt, §597, 598, 2) impossibili coexsistentia
cum statibus praeteritis et praesente. Quod si praevisio fortior et
imaginatio aut etiam sensatio debilior sint claritatis, quantum observatur, aequalis,
tamen charactere secundo distingui possunt, §67. Ex circumstantiis enim si
cognosco, quae non sint sensationes, secundum §567, eam nec imaginationem
esse clare cognosco, §38, 67, quae cum imaginationibus sociis, praeviis et sequentibus,
etiam sensationibus, inconnexa deprehenditur, §557, 357, quaeque
simul sentiri non potuerit, §. 377.
Baumgarten Met XV, 28, §601